- CELTAE
- I.CELTAEinter Scitharum populos, a Claudio II. Imperatore devictos, apud Trebellium, in Claud. c. 6. Denique Scitharum diversi populi, Deucini --- Celtae etiam et Heruli in Romanum solum et Rem publ pxaedae cupiditate, venerunt, etc. quinam sint, haetent Viri docti. Celetas posse legi, Thraciae popul. ait Salmasius; unde Celeticae et Celticae equae famâ nobiles, quarum numerum captum esse magnum, idem Auctor in seqq. refert. Certe Threciscos equos Veterib. celebratos fuisse notum; vide eum Not. ad loc.II.CELTAEpopuli Galliae Comatae inter Garumnam et Sequanam fluvios, ita dicti, ut vulgo volunt, a Celto Polyphami ex Galathea filio, Appianus. Alii a Celte, IX. Gallorum veterum Rege. Aliud etymon suppeditat nobis vir maguus Phaleg, l. 3. c. 6. In Talmudico tractatu Nidda, inquit, Gap desc: Hebrew pro croco sumitur, siquidem fides Hebraeis, et viris undecumque doctis Boderiano et Buxtorsio. Idem autem Gap desc: Hebrew si libeat Chaldaeô more inflectere, fit Chalta, vel Chelta vox proxime accedens ad Celtas. Ita croceis capillis Gallitam Celtarum et Galatarum, quam Rhodaniorum nomen debebunt. Sane Gallos τὰ ξανθὰ ἔθνη passim appellati notat vir doctissimus Is. Voss. Diodor. Sic. Οἱ δὲ Γαλάται τοῖς μὲν ςώμαςίν εἰςιν εὐμήκεις, ταῖς δὲ ςαρξὶ κάθυγροι καὶ λευκοὶ, ταῖς δὲ κόμαις οὐ μόνον ἐκ φύςεως ξανθοὶ, ἀλλὰ καὶ διὰ τῆς καταςκευῆς ἐπιτηδεύουςιν αὔξειν την` φυςικην` τῆς χρόας ἰδιότητα. Strabo de Britannis, l. 4. Οἱ δὲ ἄνδρες εὐμηκέςτεροι τῶ Κελτῶν εἰςι, καὶ ἧςςον ξανθότριχες. Atque ob hoc ipsum, Britannos Gallicae esse originis, coniectat Iornandes, Historiae Gothorum c. 9. Quod illis sint rutilae comae. Ubi rutilas dixitpro flavis, quomodo Ammianus, l. 15. Candidi paene Galli sunt omnes et rutili; capillitii ratione scilicet. Claudian. in Rufinum, l. 2. v. 110.Inde truces flavô comitantur vertice Galli.Bodinus in Methodo, c. 9. Celtas, quasi κελητάς dictos voluit, quia liberis equis, haud stratis, aut ad currum iunctis vehi consuescerent. Laxius a Galatis, per contractionem. Strabo ait, Κελτοὺς appellatos διὰ την` ἐπιφάνειαν, quod auctoritate praevaluerint, sive quod robusta et valens natio fuerit. Id sonat Gelten hodie, Germanorum linguâ. Nominis vestigium remanet in Geldris. Belgis quoque Gelte-baars est pisciculus melioris notae: et Gildos, bos praestans valore, Pontanus. Horum regio Κελτικὴ dicitur, quae apud vetustissimos Graecos ea tantum Galliae erat pars, quam mare mediterraneum alluit, nam eam tantum noverant. Postaea vero id nomen etiam ad alias partes, quae paulatim cognosci coepêre, translatum est, donec tandem toti Galliae, postquam tota cognita fuit, est attributum. Idem de Romanâ Galliae appellatione sentiendum: Nam qui Celtae proprie appellantur; ii a Romanis Galli dicti sunt, auctore Caesare, l. 1. c. 1. Bell. Gall. deinde ea vox latius accipi coepit. Polybius autem, Κελτίαν propriô nomine appellat eam Austrinae orae partem, quae est inter Narbonem et Pyrenaeos, Casaubonus. Horum Imperium celebre, sub Ambigato, Rege Berruyorum, qui Tarquinii Prisci tempore vixerat, Liv. l. 5. Porro Celtarum nomine, praetet quam quod quidquid Europaearum gentium erat, antiquissimis remporibus illud continebat, dein factâ regionum et populorum distinctione, et unicuique propriô nomine inditô, veteres non solum Gallos intelligebant, auctore Appianô, sed et Germanos, ut ex Herodoto, l. 2. et 4. aliisque constat. Maxime tamen eos Germanos fuisse crediderim; quippe quod Aristoteles Polit. l. 7. hunc morem tribuit Celtis, quod recens natos ad fluvium explorarent, quod ipsum Germanorum moribus tribui apud Caesarem et Melam legas. Eodem refero Graeci Poetae testimonium de Celtis, probantibus prolem spuriam vel legitimam Rheni lavacrô. Sunt enim Celtae Germani, qui Celticâ dictâ Galliâ expulsis Gallis, aut saltem iis permixti trans Rhenum consederunt; unde factum, teste Dione, l. 39. ut Celtae unô nomine sint appellati, ἑκάτεροι οἱ ἐπ᾿ ἀμφότερα τȏυ ποταμοῦ ὀικοῦντες. Quemadmodum enim veteres Romani gentem utramque (Gallos et Germanos) nondum satis sibi cognitam Gallorum vocabulô nuncupârunt, ita Graeci Celtarum nomen utrisque indiderunt. Hinc Herodotus Danubium in Celtis oriri scribit, cum illum in Germania et quidem in eo tractu, quem Baronatum vocant, profluere constet. Sed et Bassus Poeta, Germanicum cum Celtis pugnâsse canit. At eô tempore nulli ad Septentriones populi, praeter quam Germani, cum Romanis bella gessêre. Huius rei ignorantia multis errandi causam praebuit tribuentibus Gallis, quae liquet esse Germanorum. Refert Appianus, satellitem illum, qui ad occidendum Marium in carcerem missas est, Celtam fuisse: at Paterculus Germanum fuisse testatur, l. 2. c. 19. Sic Strabo profectos ad Alexandrum Magnum, in Getis tum agentem, Celtas memorat, haud dubie Germanos intelligens. Illud unum praeterea addendum, cam fuisse Celtarum audaciam et fortitudinem, ut Aristoteles huiusmodi andaciam, quae cum propriae salutis contemptu sit,Celticam vocaverit. Nic. Lloydius. Baudrando, Celtae fuêre populi Galliae, a quibus una pars Gallia Celtica dicta, olim amplissima. Praeter Lugdunensem enim et populos intra Ligerim et Garumnam fluv. Massiliam usque atque Narbonem extendebatur, Strab. Postea angustior, vulgo Lugdunensis dicta est. Qui fines eius sub Caesare, qui sub Augusto, vide Cluver. l. 2. Sanson. de antiqua Gall. Ausonius Gallos sive Celtas a Belgis Matronâ fluviô dividi, diserte testatur, in suae Mosella, v. 461.Non tibi se Liger anteferet, non Axonae praeceps,Matrona non Gallos Belgasque intersita fines.In quae verba Hadr. Valesius, Certe, inquit, Matrona Gallos vel Celtas a Belgis dividit, non dividit, saltem exacte, Sequana, flavius interior: quod tamen Iulius Caesar, Plinius, Ptolemaeus, Ammianus Marcellinus, aliique plurimi affirmant.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.